- CULTELLUS
- CULTELLUSinter arma bellica, memoratur Rigordo, A. C. 1214. Habebant cultellos longos, graciles, triacumines, quôlibet acumine indifferenter secantes a cuspide usque ad manubrium, quibus utebantur milites pro gladiis. Gall. coustille vulgo. Unde Cultellarii, milites eiusmodi cultellis instructi, apud Catellum Comitihus Tolosams. Vide supra Coterellus, et infra Misericordia, Pugio, Saxa, Sica, Trialemellum: uti de cultellis osseis, quibus balsami fruticem incidi solitum, discimus ex Tracito Plinioque, infra voce Vinum. Diminutivum autem est a voce Culter et proprie significat cultrum exiguum, qualis inter crepundia infantum, uti docet Thom. Bartholinus de Puerperio, atque inter Investiturae olim symbola: seu gladii, qui potestatis signum est, vicem praeberet, ut qui magis ad manum esset; seu hôcce symbolô significaretur, eum, qui rei dominium subibat, ius habere evertendi, disiciendi, succidendi, metendi etc. in eo praedio, quod ipsi conferebatur. Vetus Charta, apud Augustinum du Pas, in Stemm. Armoric. p. 246. Quae omnia --- gratuitâ voluntate cum quodam cultello obtulit. Nonnumquam, ut et alia Investiturae symbola, quoque Cultellus frangebatur, ut furtô surtipi non posset. Tabularium Vindocin. apud Car. du Fresne, A. C. 1075. Qua de re propriâ manu posuit iam dictus Comes auctoramentum, videlicet per unum cultellum, ut mos est, fractum, super altare Trinitatis. Cum duo pluresque feudum conferrent, omnes simul impondebant cultellum Altari. Ibidem in Charta A. C. 1080. Ego et duo filit mei cultellum unum super Altare Domini manibus nostris concorditer imposuimus. Vide plura apud praefatum Auctorem ubi de variis Intestiendi modis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.